|
Around the year 800, the preacher Liudger received several estates in Hamaland, along the river IJssel.
Ten donation charters have been published in the Diplomata Belgica (numbers 199 - 208, AD 793 - 806).
Below is the text of one of those charters.
Wichmond, 797 June 29 Oodhelmus, son of the late [Oodwercus (?)], donates one third of his heritage to the relics of Saint Salvalor, brought to Wichmond by the abbot Liudgerus, on the condition that he can keep the usufruct of this part, situated in Oeken, Dulder, Mander, and Rienderen, for as long as he lives. (Traditio Oodhelmi) Notum fieri cupio omnibus tam presentibus quam futuris, quomodo ego Oodhelmus filius quondam […..], tradidi pro remedio anime mee et pro eterna retributione tertiam partem hereditatis mee ad reliquias sancti Saluatoris ceterorumque sanctorum que a Liudgero abbate in UUithmundi constitutie sunt, traditamque in perpetuum esse uolo, et numquam ulterius inmutari. In ea uero ratione tamen ut quamdiu uixero in presenti mortalitate ad me pertincat pars illa iusto seruitio ad augendum, non ad minuendum; post obitum uero meum de hae uita cum omni integritate in ius transeat supradietarum reliquiarum et seruorum Dei qui eas legitime custodire reperientur. Haec autem pars tertia hereditatis mee tribus in locis consistit: in pago Hisloi in uilla que nuncupatur Ocanni houa una quam proseruiunt liti mei; in pago uero North Tuianti in uilla que dicitur Huleri houa altera, et in eodem pago houa tertia in uilla que nuncupatur Manheri, et sexta pars houe quarte in uilla que appellatur Hrenheri, que etiam sexta particula houe illius me uiuente in usus uergit iam dictarum reliquiarum, cum illis conprehensionibus in silua que note sunt iuxta Hislam. Hec omnia trado atque transfundo ad memoratas reliquias et ad usus seruorum Dei qui easdem reliquias sanctas procurare iuste uidentur, ut cum omnibus ad se pertinentibus illuc respiciant et deseruiant in sempiternum, sicut dictum est superius et decretum, cum omni integritate. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa, in loco qui nuncupatur Uuithmundi, anno XXVIIII regni domni relegiosi regis Carli, III kalendas iulii, coram testibus ac manummissoribus quorum nomina subtus notantur. Et ut hoe testamentum firmius habeatur, notaui diem, tempus, locum, quo scriptum est. Signum Oodhelmi qui hane traditionem perfecit et subtus firmauit. Signum Hildigaeri. Signum Bernhardi. Signum Hildiberti. Signum Iudoni. Signum Butoni. Signum Meginleui. Signum Bernheri. Signum Meginberti. Signum Germundi. Ego Hildigrimus indignus diaconus subscripsi, Ego Abba presbiter subscripsi. Sources Gysseling & Koch, Diplomata Belgica, 1950, nr. 202. Halbertsma, Frieslands oudheid, 2000, pag. 111 e.v. Further pages on the Wichmond Charter: Geographical - names of towns, villages an rivers, mentioned in the list, Persons - personal names mentioned in the list. Dutch Medieval Sources - Start Page |